monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 6, 5
TRIARI. 'Quae Charybdis est tam vorax? Charybdim dixi? quae, si fuit, animal unum fuit. vix me dius fidius Oceanus tot res tamque diversas uno tempore absorbere potuisset.' huic tu saevienti putas Ciceronem posse subduci? ARELLI FUSCI patris. Ab armis ad arma discurritur; foris victores domi trucidamur, domi n(ostro) sanguini intestinus hostis incubat. quis non hoc populi Romani statu Ciceronem, ut vivat, cogi putat? Rogabis, Cicero, turpiter Antonium, (rogabis) frustra. Non te ignobilis tumulus abscondet, (nec) idem virtuti tuae (vitae)que finis est: immortalis humanorum operum custos memoria, qua magnis viris vita perpetua est, in omnia te saecula sacratum dabit.